De Admirandis, Pag. 254
 
Vanini, De Admirandis

/p. 254/ perfectius elaboratur. Demum progenitores vehemendi

maris imaginatione concepta inter

amplexus et suavia, id avide appetere debent;

mulier cogitationes et oculos in viri vultum

dirigat, vir in mulierem galero tamen ornatam,

vel absentem iuvenem imaginetur, vel

absentis simulacrum conspiciat, si nec praesentem

intueri nec se coëuntem in speculum

inspicere velit. Quotidiano namque experimento

comprobatum est, si quid coniuges animo concipiant,

aut in obvia quaeque inconniventer defigant

oculos mentique imprimant conceptis

aut conspectis ideis, simile quiddam emoliri,

quare illorum effigies in foetu solent elucere.

DIALOGUS XL.

De monstruosis partubus.

Alex

Cur Natura, quae Dei facultas, imo

Deus ipse cum sit, perfectissime emoliri

cuncta deberet, prodigiosos

tamen partus monstruososque

foetus efformat? I. C. – Ideo Aristoteles[2]

monstrum definivit quod praeter Naturae

fit ordinem. Alex. – At quid praeter et contra

Naturam dici potest, quando motus et

quietis quibus omnia perficiuntur, ipsa Natura

principium est? I. C. Ut artifex quamlibet

industrius opus feliciter inchoatum perficere

nequit, ubi materia improba est, sic Natura

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum